- 095 -

1312 (17. października) Wrocław.

Rada miasta Wrocław zwraca się do papieża Klemensa V., aby ten przywrócił wrocławskiego biskupa na swoją diecezję.

— Sanctissimo in Cristo patri, domino, domino Clementi, diuina prouidencia sacrosancte Romane ac vniuersalis ecclesie summo pontifici, iudices, consiliarii ac communitas ciuitatis Wratislauie, humiles et deuoti eius filii, se ipsos ad pedum oscula beatorum etc. Quia Polonie regnum, in quo ciuitas Wratislauia tamquam famosior situataBrakuje: est, tartaricorum et scismaticorum gencium adiacenciis in suis confinibus est vndiqueBrakuje tu np.: circumdatum, et incole prefati regni sicut sunt in plantacione catholice fidei ceteris Christifidelibus nouiores, sic ad maiorem fidei consolidacionem frequendori irrigacione pastoris consolacione peribentur non immerito indigere; quam sit in grauibus dispendiis, quot ed quantis sit plena periculis nostri Wratislauiensis episcopi absencia diuturna, transacti consideracio temporis edocet et ipsius temporis mala multiplicia manifestant in crismatis confectione itaque in clericorum ordinacione, in basilicarum consecracione et subditorum correctione, quorum excessus quodammodo licenter iam pullalant, ac aliis ad officium episcopale spectantibus in ipsius absencia intollerabiles negliencie pro dolor sunt admisse, et, quod dolentes referimus, episcopatus predicti bona longo lateque diffusa per spoliatores et vires potentes tanquam defensore carencia ausibus sacrilegis vndique miserabiliter invaduntur, et clericalis religio absente magistro iam grauius sauciatur, et ecclesia Wratislauiensis concussis columpnis iam disponitur ad ruinam. Quare vestram sanctitatem humiliter ac deuotissimis precibus duximus exorandam, quatenus malis plurimis et tam noxiis de benignitate solita cicius succurratis, occurratis, prefatum dominum nostrum episcopum columpniancium ipsius rabie conculcata nobis feliciter cicius remittatis pure propter deum ac plurimorum salute (!).

Datum Wratislauie XVI° Kln. Novembris anno domini M°C°C°C°XII°.